Daily Readings from the Vulgate
Saturday 24 October
43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
Secundum Marcum 10:43 - 44
Friday 23 October
41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
Secundum Marcum 10:41 - 42
Thursday 22 October
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
Secundum Marcum 10:40
Wednesday 21 October
39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
Secundum Marcum 10:39
possumus - 1st person plural present from possum, I am able
calicem - cup
bibo - I drink
Tuesday 20 October
38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
Secundum Marcum 10:38
Monday 19 October
36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis 37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Secundum Marcum 10:36 - 37
vultis - 2nd person plural present from volo, I wish
faciam - 1st person singular present subjunctive from facio, I make, do
sed eamus - 1st person plural present subjunctive from sedeo, I sit
Sunday 18 October - 19th after Trinity
35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
Secundum Marcum 10:35
volumus - 1st person plural from volo, I wish
petierimus - 1st person plural perfect subjunctive from peto, I ask for seek
Saturday 17 October
23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
Secundum Marcum 10:23
circumspiciens - present participle form circumspicio, I look around, look about
introibunt - 3rd person plural future from introeo, I go in, enter
Friday 16 October
22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
Secundum Marcum 10:22
Thursday 15 October
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Secundum Marcum 10:21
Wednesday 14 October
20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
Secundum Marcum 10:20
conservavi - 1st person singular perfect from conservo, I retain, keep safe, maintain
iuventute - the age of youth, youth
Tuesday 13 October
19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
Secundum Marcum 10:19
Monday 12 October
18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
Secundum Marcum 10:18
Sunday 11 October - 18th after Trinity
17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Secundum Marcum 10:17
Saturday 10 October
7euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
Secundum Matthaeum 10:7
Thursday 8 October
5hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Secundum Matthaeum 10:5
Tuesday 6 October
3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Secundum Matthaeum 10:3
Monday 5 October
2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Secundum Mattheum 10:2